- PROMUS
- PROMUSCellarius fuit Minister. Horat. l. 2. Sat. 2. v. 14.Cum labor extuderit fastidia: siccus, inanis,Sperne cibum vilem: nisi Hymettia mella FalernoNe Biberis diluta. Foris est Promus: et artumDefendens pisceis hiemat mare. ——Adservabant autem Cellarii rem cibariam quae in penu fuit. Plautus, Captiv. actu 4. sc. 2. v. 115.Sume, posce, prome quidvis: te facio Cellarium.Iidem curabant aliquando, ut essent salvae rationes, inquit Ulpianus, l. 1. §. 5. ff. Nautoe, Caup. Stabul. Coeterum praebebant familiae potionem et cibum, instruxeruntque diligentiam eorum M. Ambivius, Maenas Licinius et C. Matius, l. 12. de insiurum. vel instr. leg. Vide quoque Varromen. de R. R. l. 1. c. 16. et columellam, l. 12. c. 3. Antiqu um marmor Poenuiartum, Plautus, Pseud. Actu 2. sc. 2. v. 14. Condum Promum Procuratorem peni vocat. Meminit Celloe promoe, Tertullian. de Resur. Carn. Hinc Celloe penuarioe Sueton. Aug. c. 6. Ulpian us, Turonensis, alii. verum inter Penu et Cellarium hoc intererat, quod Cellarium paucorum dierum, Penu esset temporis longi, notante Servio, ad Aen. l. 1. v. 708.Cura penum struere.Vide Laur, Pignorim, Comm. de Servis er supra in voce Penn.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.